- SULPICIOS
- SULPICIOSgentem, Cameriâ Latinorum oriundam fuisse, cognomen Camerini, quod primum frequentavit, indicat. Cameria autem, sub Romulo, ROmatia colonia facta fuit. Quate haud absurdum est, hanc gentem ad Romulo in urbem evocatam atque inter secundae lectionis Patres relatam, quae postea Romae nobilissima fuit, cognominibus Camerinô, Cornutô, Peticô, Longô, Saverrione, Paterculô, Gallô, Maximô, Praetextatô et Rufô ornata. Quae multiplices Consulatus, Censuras, Trimphos et Dictaturas Romae est consequuta. Vide Sulptius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.